- OKKAH
- OKKAHvir ingens, in Imperio Tartarorum Zavolhensi, interfectus ab Imperatore, regno Nagaiensi seu Naiagensi originem dedit, circa A. C. 1440. Ardentes enim paternae necis ultione triginta, quos reliquerat, filii, secessione factâ iuxta castrum Sarai defecerunt, et brevi tempore adeo creverunt, ut hodie pro numerosissima et maxima Tartarorum Horda habeantur. Dividuntur autem in tres Principatus, Cassunensem, Schichmamaiensem et Schidaiensem. Tandem submiserunt sequidem Iohanni Basilidi Duci Russorum, verum absque tributo: Uti verô Nagaiense regnum, sic et Casanense et Astracanense, simili ratione ex Zavoihensi Imperio originem traxerunt; quod tot defectionibus ita hodie diminutum est, ut ne nomen quidem amplius supersit. Vide Georg. Hornium Orb. Imper. p. 295.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.